Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent; prima est enim quasi cognitio et. 'Erras, Catule,' inquit Antonius 'nam egomet in multos iam Phormiones incidi. ", Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum! 'Ut hic sitis hodie.' Lateinische Originaltexte aus dem Werk "De Oratore (I)" von Cicero mit passenden Übersetzungen. Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset eloquentia? Si addidisset tantummodo "ducas licet"; esset illud genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit "nihil addo, ducas licet"; addito ambiguo, altero genere ridiculi, fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Verum te, Caesar, audiamus, ut Antoni reliqua videamus.' Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in oratione firmissimum quodque sit primum; dum illud tamen in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam ad perorandum; si quae erunt mediocria, nam vitiosis nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in gregem, Hisce omnibus rebus consideratis tum denique id, quod primum est dicendum, postremum soleo cogitare, quo utar exordio. Veniet igitur in iudicium licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa. Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Quod rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma vocasset. Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de. ', Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae sunt valde secus, quid mihi tu tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit reliquisti? Equidem soleo dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne quis alius adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari causam, ut ille agat suam et quicquid de sua re cogitarit in medium proferat: itaque cum ille discessit, tris personas unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, iudicis. Quid enim poterit dicere? ‹ Vorherige Textstelle oder Nächste Textstelle › Ita non nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas dicunt incognitas; in quo est illa quidem magna offensio vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis; sed etiam illa maior opinione, quod nemo potest de ea re, quam non novit, non turpissime dicere: ita dum inertiae vituperationem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis. Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere posse; ego autem saepissime video in causis aliquid mali facere homines minime malos. Tum ille non sum inquit nescius, scaevola, Multi erant praeterea clari in philosophia et, Sed ego neque illis adsentiebar neque harum, Verbi enim controversia iam diu torquet graeculos. qui timor! Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest, Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero vester aequalis C. Curio, patre mea sententia vel eloquentissimo temporibus illis, quemquam mihi magno opere videtur imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit; in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam sapiens orator habere deberet. Quid in omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Crassi quidem responsum excellentis cuiusdam est ingeni ac singularis; cui quidem portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri oratorem, qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem defenderet; facit enim de se coniecturam; cuius tanta vis ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se ipsum sit, dicere; sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo. 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio; et quod mihi nihil aut quod non multum relinquis, percommode facis estque mihi gratum. De oratore : lateinisch-deutsch. Ex similitudine autem: "si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus? 'Minime,' inquit Antonius; 'ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud Ennium "paucis: nam omnino haud placet." 'Atqui' inquit Iulius 'non nimis liberale hospitium meum dices; nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extrudam et eiciam. Omnes se vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum tamen audire velle dixerunt. Quid fecerim, narrabo; si placuerit, vos meam defensionem in aliquo artis loco reponetis. 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.' ', Tum ille 'verum' inquit 'ex me audies, Catule: semper ego existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret: atque ego idem existimavi pecudis esse, non hominis, cum tantas res Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi res obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi rationem daturos hominibus pollicerentur, non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres apud tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces eorum et procul quid narrarent attendere. 'Atqui, ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso; erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nominantur. Caesar, Catull, Cicero, Ovid oder Phaedrus übersichtlich dargestellt.latein übersetzung latein uebersetzung latein-uebersetzunglatein-uebersetzung.de Non enim, si est facilius, eo de numero quoque est excerpendum.' "Adversariumne?" Est autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur. Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet, et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt; quorum sunt libri, quibus. ", Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo ipso genere, quo dixit; ut, cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea? Quamquam te quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id restinguendum vix conarer accedere? Ex eis autem, quae sunt orta de causis: "si aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus.". Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad discendum, magistrum autem, quem vellet, eligeret; me quidem si audiret, L. Crassum: quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum; nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in eis artibus, de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum esse visum. Quam scienter, quam proprie de uno quoque dixit!' Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur; cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur. Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, 'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo: sic faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum faceres, me teneres. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?" Suchen. Qui locus est talis, ut plus habeat adiumenti quam incommodi, hunc iudico esse dicendum; ubi plus mali quam boni reperio, id totum abiudico atque eicio. Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem. Search for Library Items Search for Lists Search for Contacts Search for a Library. De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse adulescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe quaesivi. Et primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit; nam et pro tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus, causis; quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis. Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo; tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono esse ornamenti universae civitati; sin videbitur, cum omnia summe fecerit, tamen ad mediocris oratores esse venturus, permittam ipsi quid velit; molestus magno opere non ero; sin plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad aliud studium transferat, admonebo; nam neque is, qui optime potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra neque is, qui aliquid potest, deterrendus: quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias, humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico praeconio conligentis. Summa denique huius generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in illum tela conferam; si nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere animos a contraria defensione et ad nostram conor deducere. Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio; videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista, Tum Sulpicius 'quid igitur? Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est; itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest; eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur aut reflectantur. [ Homepage | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen | Varia | Mythologie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum
Tum ille 'quasi vero' inquit 'non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor: verum et in hoc ex re. Harum trium partium prima lenitatem orationis, secunda, Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur. Hebes atque impolitum: constituunt enim in partiendis orationum modis duo genera causarum: unum appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo genere quaeratur; alterum, quod personis certis et temporibus definiatur; ignari omnis controversias ad universi generis vim et naturam referri; nam in ea ipsa causa, de qua ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimi persona, nihil Deci; de ipso enim universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret; nulla denique est causa, in qua id, quod in iudicium venit, reorum personis ac non generum ipsorum universa dubitatione quaeratur. Ut igitur in eius modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis. A short summary of this paper. Alterum genus est in imitatione admodum ridiculum, sed nobis furtim tantum [uti] licet, si quando, et cursim; aliter enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum. Tum Cotta ridens 'possem tibi,' inquit 'Crasse, concedere: sed vide ne quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id autem committere vides quam homini censorio conveniat.' 'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et consuetudinis meae mediocritate. ich bräuchte eine übersetzung für 'de oratore 1,59 ff.' Ecce tibi est exortus Isocrates, [magister istorum omnium,] cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri principes exierunt; sed eorum partim in pompa, partim in acie inlustres esse voluerunt. ', 'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus; exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate, quam a nescio qua dignitate. Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit; nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari; in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur. Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse. Weitere Informationen Quis enim est istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur? At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum, qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime privatas - sunt enim multo saepe obscuriores - videmus amitti. Quot historicos nominavit! ', 'Ut igitur de ipso genere sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad. Eadem nostra causa est. Magna etiam illa laus et admirabilis videri solet tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem; neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res gestae iudiciis hominum comprobatae; in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis est. 'Nam hercle,' inquit Antonius 'si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus. Ridicule. Sic enim res sese habet, ut, quem ad modum volucris videmus procreationis atque utilitatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus atque. Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed omnis, quorum de re disceptatur; sic enim olim loquebantur. Nam sicut quod apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari. Illud quidem certe, non nimis verecundi; qui quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas minus me fortasse movere debuit. Otium autem quod dicis esse, adsentior; verum oti fructus est non contentio animi, sed relaxatio. Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse quam ipse; de quo etiam scripsit "Persium non curo legere," - hic fuit enim, ut noramus, omnium fere nostrorum hominum doctissimus - "Laelium Decumum volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum, sed nihil ad Persium; sic ego, si iam mihi disputandum sit de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem meam quam reprehendi. Lateinische Originaltexte aus dem Werk "De Oratore (I)" von Cicero mit passenden Übersetzungen. 'Nos vero,' inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam; et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam. 'Ego vero,' inquit ille 'quoniam conlectam a conviva, Crasse, exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam recusandi dem. Tum Catulus 'praeclare mihi videris, Antoni, posuisse' inquit 'ante oculos, quid discere oporteret eum, qui orator esset futurus, quid, etiam si non didicisset, ex eo, quod didicisset, adsumeret; deduxisti enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis, Hercules autem et alia opera maiora in illis rebus, quas praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de hominum litibus dicere.' Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit - tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri -"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius." Nach der Übersetzung der Passagen folgen Aufgaben zum Textverständnis. Download PDF Package. 'Minime vero,' inquit Catulus; 'non enim deerit homini diserto in eius modi rebus facultas ex ceteris rebus et causis comparata. Extraordinary. Qua re primum genus hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: morosum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere. Patiemur' inquit 'Caesarem, qui quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non. Quamquam soleo saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio; quis enim sese commovere potest, cuius ille. quando denique nihil ages?" De oratore ist ein grundlegendes Werk Ciceros zur Rhetorik, in dem die Voraussetzungen für den Rednerberuf, das Wesen der Rhetorik, der Aufbau der Rede, Fragen des Stils und der moralischen und philosophischen Pflichten des Redners erörtert werden. ', Tum Catulus 'quo ista maiora ac mirabiliora fecisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus quibusque praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo mea quidem iam intersit - neque enim aetas id mea desiderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus, qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam orationis extorsimus ac potius. In ipsis autem argumentis si quid posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum ac foro, nihilne noceas? Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exsecrationes, admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt; quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri solent; haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, partibus sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis, ipsorum ridicule indicandis et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur. Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem; sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere; itaque in parvis atque infrequentibus causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius; sed cum erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur, sententias duci licebit. ", Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim? PDF. Et quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur; reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis orationibus fusae esse debebunt; nam et principia et ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dicemus, habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum mentis, apud quos agetur, movendas. Iam quoniam haec fere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia, timor molestia: sentimus amorem conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis, apud quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem; plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae quam praeteriti benefici commemoratio. Sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Novium videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videt: percontatur ita: "quanti addictus?" 60,826 Views . Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina mihi liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat; qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat. Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse: quem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere quam misericordia sum ipse captus.